תגובות אחרונות

Bill Gates
Microsoft CEO Founder

Taylor Swift
Shortest quote ever on keyhero.com

Domo47
Well, hi there :]

Sheyrl Condie
Typing yeahhh!

Kim il sung
Rest in Peace Kim Il-sung 1912-1994

עוד

nicktrip's ציטוטים

הכול ציטוטים

[ממתין] Vergil - Aeneid I 005
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti Fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanum condere gentem!

[ממתין] Vergil - Aeneid I 004
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis - necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.

[ממתין] Vergil - Aeneid I 003
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; his illuis arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua Fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

[ממתין] Vergil - Aeneid I 002
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

[ממתין] Vergil - Aeneid I 001
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saeva memorem Iunonis ob iram; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique Patres, atque altae moenia Romae.